CAPUS seu CAPPUS

CAPUS seu CAPPUS
CAPUS seu CAPPUS
apud recentioris aevi scriptores, avis praedatoria, falco, accipiter: Theodulfus de pugna avium, carm. 8. l. 4. p. 219.
Quatuor accipitres veniunt hinc, quatuor illinc,
Quatuor et totidem parte ab utraque capi,
Primô hi congressu perimunt se hinc inde vicissun,
Accipitrem accipiter, seu capus ipse capum.
Hinc Gerricus quidam capis Praepositus, qui scil. avium venaticarum curam habebat, memoratur in Vita Ludovici Pii A. C. 813. Ubi tamen alii Buticularium intelligunt: Capis enim et capula apud Varronem poculi genus est, quô deplere vasa olearia consuevêre; et licet capis, idis, declinetur, inflexione tamen receptâ apud citimae aetatis Scriptores, Praepositus capis potuit dici, pro capidibus. Nisi forte cuppis legendum, Car. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”